monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . . > 145 > 22 > bmv294.16 > 144 > 10 > 1 > 15 > 64
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXIII <<<     >>> in Psalmum LXV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXIV

1 In finem, psalmus David, canticum Ieremiae et Ezechiel de populo transmigrationis, cum inciperent proficisci.
2 In finem, psalmus David, verba iam nota sunt; restat ut sequentia dicere debeamus. Cum populus Hebraeorum propter inobedientiam suam captivus a Chaldaeorum gente duceretur, Ieremias et Ezechiel prophetae dixerunt [Ier. XXV, 11] eos post septuaginta annos in suam patriam esse redituros, eversamque ab hostibus Ierusalem meliore statu reparaturos. Addidit: De populo transmigrationis, utique Hebraeo, qui in Babyloniam civitatem migratus est; quod spiritualiter significat, quando peccatis facientibus in diaboli potestate traducimur. Babylonia quippe (sicut saepe memoratum est) interpretatur confusio, quam specialiter ad diabolum manifestum est pertinere. Iste ergo populus, qui Babyloniam deserens post captivitatem, ad Ierusalem civitatem Domini festinabat, illos respicit qui mundi istius confusione damnata, ad Ecclesiam Christi venire contendunt. Quibus auctoritate Patrum totus iste psalmus aptandus est: quoniam, quando iste populus revertebatur ad Ierusalem, Ieremias et Ezechiel morte praeventi sunt. Sed ut nodum quaestionis huius evitemus, talis nobis sit ordo verborum: In finem, psalmus David, canticum de populo transmigrationis, per prophetiam Ieremiae et Ezechiel, cum inciperent proficisci. Sic recte intelligitur, ut verba magis ad populum quam ad Ieremiam et Ezechiel pertinere videantur.
3 Divisio psalmi.
4 Populus iste qui saeculi peccata deseruit, revertens ad Dominum Salvatorem, primo ingressu psalmi, auctorem suum liberatus agnoscens, orationem suam postulat debere cognosci, definiens solum illum beatum esse qui ad eius atria meruerit pervenire. Secunda sectione, spem dicit Dominum omnium finium esse terrarum (diversas laudes ipsius, potentiamque allegorica comparatione describens), sanctosque eius hymnidica in ipsum exsultatione gaudere.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem. Reversa plebs ad Dominum de captivitate peccati, in magna exsultatione prorupit, asserens solum Deum decere hymnum, non daemonum turbas, ut putabat ante gentilitas. Habuerat enim carmina quae immundis spiritibus idolisque fundebat; sed ad lumen veritatis adducta, ipsum solum dicit debere laudari, qui Creator omnium probatur agnosci; nec tamen alibi nisi in Sion, id est in contemplatione. Sed ista contemplatio rectae fidei lumen declarat; in ipsa enim verus hymnus dicitur Domino disciplinabili carmine, non linguae clamore perverso. Sed ut hoc expressius intimaret adiecit, et tibi reddetur votum in Ierusalem. Ab infidelibus vota reddebantur et Marti, et Veneri, caeterisque daemonibus; ut si quis fuisset de praelio liberatus, sacrificabat Gradivo; si quis ad foedum adulterium pervenisset, adorandam deam libidinis aestimabat. Nunc autem veritate recognita, de bonis operibus in Ierusalem Deo soli votum dicit esse reddendum, quae est visio pacis, in qua manet fixa immobilisque felicitas.
7 (Vers. 2.) Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. Iste populus qui prius dixerat: Te decet hymnus, Deus, in Sion, nunc ad Dominum hymnidica supplicatione proclamat dicens: Exaudi orationem meam; ut ipse prius faceret, quod caeteris faciendum esse praedixerat. Ipse populus orationem suam exaudiri petit, quem superius diximus. Sciens enim se esse moriturum, illum rogabat ad quem se post hanc vitam venturum esse noscebat; ut hic ei parceret, ne ibi de ipso iudicaret. Sic enim de illo iudicio dicit Apostolus: Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum [II Cor. V, 10]. Hic enim carnem, non solum sanctos, sed omnem hominem debemus advertere: quia omnes ad eum constat esse venturos, sive damnandos, sive in aeternam requiem collocandos. Et nota quod in Scripturis divinis frequenter et sola anima, et sola caro pro homine ponitur; ut est illud in Genesi: Et intraverunt in Aegyptum cum Iacob animae septuaginta quinque [ms. A., duae] [Gen. XLVI, 27]. Et hic: Ad te omnis caro veniet. Quo loco utillimum est synecdoche schematis meminisse, quae significat a parte totum.
8 (Vers. 3.) Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. Praevaluerunt quidem verba iniquorum, quando pagani parentes persuaserunt filiis suis antiquos ritus et sacrilegia quae colebant. Tracti enim per infantiam, illud videntur secuti, quod rudibus animis imbiberunt. Praevaluerunt super nos, dictum est, tanquam aliquod altissimum mare, quod abundantia fluentorum obiecta quaeque submergit, et enatare non sinit quaecunque voraverit. Sed his erroribus pietas divina subvenit, quando salutem mundo adventu Domini Salvatoris indulsit. Perscrutandum est autem quid velit propitiatus intelligi. Apte dicimus hoc de sacerdotibus, quoties per immolata sacrificia peccatis nostris propitiam faciunt Divinitatem; ut ira quae debebatur delictis, convertatur in gratiam salutis; et qui erant factis suis iustissime rei, reddantur Divinitatis muneribus absoluti. Sic Divinitas propitiata est humano generi, quando nobis et sacerdotem et hostiam ipsum contulit Christum; sicut dicit Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum [II Cor. V, 19].
9 Vers. 4 Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in tabernaculis [ms. A., in atriis] tuis. Quidam hunc versum aptandum aestimant Domino Salvatori; sed nos illum magis ad communem beatum dicimus esse referendum. Dixerat enim superius, Impietatibus nostris tu propitiaberis; nunc sequitur, Beatus quem elegisti et assumpsisti; ut non hoc de illo singulariter immaculato, sed de peccatore absolute dixisse noscatur. Beatus est igitur quem elegit Dominus. Sed vide quid ait elegisti, ut hanc electionem nemo suis meritis applicaret, sicut ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos [Ioan. XV, 16]. Assumi, est autem in aeternam requiem collocari, quam sanctis suis pius Dominus compromittit. Sed quid talibus contingit ipse subsequitur, Inhabitabit in tabernaculis tuis. Inhabitare dicimus eos qui adeptum locum nulla permutatione derelinquunt. Sed qualis sit ista habitatio, in alio psalmo dicit: Concupivit, et defecit anima mea in atria Domini [Psal. LXXXIII, 3]. Ibi enim habitare iam praemium est, quia nequeunt illuc introire, nisi quos coelestis misericordia dignatur eligere.
10 (Vers. 5.) Replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum. Si bona domus Dei, id est Ierusalem futurae ad liquidum voluerit perscrutari mens humana, non sufficit; de quibus dicit Apostolus: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum [I Cor. II, 9]. Sed quia fas est pro parte audita loqui, domus eius bona sunt tricenarius, sexagenarius et centenarius fructus, quem ibi sanctis suis fidelibus Dominus pollicetur. Sunt etiam et hic bona domus eius, quae dicit Apostolus: Alii enim datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum, alii genera linguarum, alii interpretationes sermonum [I Cor. XII, 8, 9], etc. Et intuere quod dixit, Replebimur, quasi ad mensuram nostram, quantum possumus capere, potabimur: significans illud quod idem Apostolus dicit: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi [Ephes. IV, 7]. Sequitur, sanctum est templum tuum. Sive hoc pertinet ad domum Dei, quae est Ecclesia; sive ad incarnationem Domini, sicut legitur in Evangelio: Destruite templum hoc, et in triduo aedificabo illud [Ioan. II, 19]; et paulo post ait Evangelista: Hoc enim dicebat de templo corporis sui.
11 Vers. 6. Mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus salutaris noster. Quod dixit, Mirabile in aequitate, ad templum respicit praedictum; multis enim modis potest esse mirabile. Sed addidit, in aequitate, ut illum adventum ipsius debuisses advertere, cum bonos segregat a malis, et unicuique digna retribuit. Verum ut hoc de ipso intelligere deberemus, sequitur: Exaudi nos, Deus, salutaris noster. Ipse enim Deus Salvator noster est qui mundo salutem contulit, et humano generi sua pietate subvenit.
12 (Vers. 7.) Spes omnium finium terrae, et in mari longe. Postquam populus ille conversus orationem suam simplici corde profundit, bonisque Domini se asseruit esse completum, venit ad secundam sectionem, in qua laudes Domini virtutesque describit. Nam sensus iste Iudaeorum persuasiones, et haereticorum prava dogmata falce veritatis abscidit. Spes enim Domini non est localis, neque unius gentis, sed omnium finium terrae, quando illi per universum orbem humilia vota funduntur. Qui merito omnium spes est, quando fidelibus cunctis aeterna praemia compromisit. Sed ne hoc tantum de sola terra intelligeres, quam magnam vocant, addidit, et in mari longe. Sive ad insulas respicit, quas non videbatur terrae finibus inclusisse; sive ad mare longum, id est totius saeculi habitationem: de quo alibi dicit: Hoc mare magnum et spatiosum manibus [Psal. CIII, 25]. Longum est enim, quoniam habitatio eius innumeras continet nationes. Nam mare, mundum debere intelligi Dominus quoque testatur; ait enim discipulis suis: Faciam vos piscatores hominum [Matth. IV, 19]. Ubi enim pisces maxime, nisi in mari sunt? Mari quippe iuste comparatur hic mundus, quia falsitatibus amarus est, fluctibus diabolicis quatitur, et vitiorum tempestatibus commovetur.
13 (Vers. 8.) Praeparans mont1es in virtute tua, accinctus potentia. Versum istum paulo diligentius perscrutemur, est enim verborum subtilitate profundus. Quod enim dictum est, Praeparans montes in virtute, ad terrenas altitudines omnino non pertinet. Praeparare vero non dicimus, nisi quod ad competentes alios usus necessaria qualitate providetur. Et ideo praeparatos montes apostolos per allegoriam decenter accipimus, qui ad verbum praedicationis electi sunt, fortitudinem habentes fidei, et altitudinem sanctitatis, humiles conversatione, sed merito celsiores. Hos Dominus praeparavit in virtute sua, quia per eos fecit magna miracula; ut et magnitudine verbi incredulos converterent, et factorum admiratione durissima corda mollirent. Sed quemadmodum haec praeparaverit, consequenter exponit, accinctus potentia, id est indutus maiestate sua. Humanitas enim Domini Verbi potestate praecincta est; ut quod homo non habuit, virtus divina praestaret. Accingimus enim nos honore baltei, dum tamen alia sit dignitas cinguli, quam natura cingentis. Sic et in psalmo quadragesimo quarto dictum est: Accingere gladio tuo circa femur, potentissime [Psal. XLIV, 4]; et alibi: Praecinxisti me laetitia [Psal. XXIX, 12]. Haec enim et talia duas naturas indicant Domini Christi plenissimas atque perfectas in una eademque persona, sicut omnis catholica confitetur Ecclesia.
14 (Vers. 9.) Qui conturbas profundum maris: sonum fluctuum eius quis sustinebit? Turbabuntur gentes. Postquam per allegoriam montium dixit apostolos esse praeparatos, nunc exponit quid per eos Dominus fuerit operatus. Turbavit enim apostolis praedicantibus non solum superficiem maris, sed fundum maris, id est gentilium corda demersa profundius. Nam cum sua numina conticuisse cernerent, et annihilata esse sentirent, merito corde turbati sunt, quando spes suas ad nihilum pervenisse noscebant. Nam cum saeculum mare dicatur, congrue fundo maris comparata sunt corda dementium; inde enim surgit, quod fluctus excitat peccatorum; inde venit inopinata commotio, quae innocentiam verberat, sanctosque defatigat. Sequitur, sonum fluctuum eius quis sustinebit? Hic significat persecutores, qui licet ipsi velut fluctus altissimi concitentur, sonus eorum, id est dicta crudelia nullatenus ab hominibus sustinentur, nisi divina gratia concedente eorum protervia fracta superetur. Quis sustinebit? quantum ad hominum pertinet fragilitatem dicitur. Nam, dono Domini suffragante, martyres eorum violentiam superare potuerunt: unde maxime conturbatae sunt gentes, quando fidelissimos cernebant, et vivos facere virtutes, et mortuos supplicantium vota complere: contra sua numina et eorum potentiam pavescere, et responsa denegare. Tunc enim et Delphicus Apollo conticuit; tunc a Delphis Diana discessit; tunc Cytherea Venus erubuit. Sed quid, rogo, gentes facere poterant, quando sua numina trepidare cernebant?
15 (Vers. 10.) Et timebunt omnes qui habitant fines terrae a signis tuis; exitus matutini et vespere delectaberis. Hic tempus significat quo apostoli diversa signa faciebant. Necesse enim erat ut universitas contremisceret, quae orbem terrae habitare videbatur, quando talia signa cernebat quae nec lectio eorum prodiderat, nec visio ulla monstraverat. Ipse enim dixit unde timor ille concipi potuisset, id est, a signis tuis. Addidit, exitus matutini et vespere delectaberis. Exitus matutini est quando aliquis ex mundi istius felicitate ad Dominum convertitur Salvatorem. Matutinum enim tempus semper clarescit, et processu diei gratiam illuminationis acquirit. Quod autem dicit, et vespere delectaberis, significat quando gravia patientibus semper obscurum est: sed tamen ad Dominum veniunt Creatorem, qui moerores eorum convertit in gaudium. Ita utrarumque rerum exitu delectabitur Dominus, quia undique devotos per abundantiam suae largitatis acquirit.
16 (Vers. 11.) Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Terram hic genus humanum debemus accipere, quod satiatum atque refectum est quando Dominus advenire dignatus est. Sed unde ista terra debriata sit, alter psalmus exponit dicens: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est! Ebrietas felix, satietas salutaris, quae quanto copiosius sumitur, tanto sobrietatem mentibus donare dignatur. Quapropter hoc genus locutionis in Scripturis divinis est proprium, quoniam in bono plerumque ponitur. In scripturis autem saecularibus, vel in communibus fabulis ebrietas in bonam partem penitus non habetur. Subiungit, multiplicasti locupletare eam. Verba ista inexplicabilem modum donationis ostendunt. Nam qui multiplicat locupletare, quantum sit non videtur exprimere, sed in immensum ducitur quod verbis talibus pollicetur: locuples enim dicitur, loca plura tenens. Ipsa est terra quam dignatus est assumere, non quam humanitatis more calcavit. Istam siquidem quam terimus non locupletandam legimus, sed potius immutandam; sicut Isaias dicit: Erit coelum novum, et terra nova [Isai. LXV, 17].
17 Vers. 12. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum, quia ita est praeparatio tua. Bene misericordia Domini plenissimo fluvio comparatur. Non enim aliqua siccitate potest imminui, qui potationibus crebris nescit expendi. Mundialis aqua aut imbribus accipit augmentum, aut siccitate defectum; Dei vero fluvius semper plenus, semper aequalis est; de quo dictum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Psal. XLV, 5]; et ipse Dominus in Evangelio ait: Qui biberit ex aqua quam ego do ei, non sitiet unquam; sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 13]. Nec moveat quod alibi singulari, alibi plurali numero flumina sunt posita. Unitatis enim virtus est multa complecti. Nam cum dicamus pluraliter Ecclesias, unam tamen constat esse catholicam, quod innumeris vicibus cognoscitur esse memoratum. Sed postquam de potu fluminis dixit, de cibo spirituali subiecit, ne convivium Domini copiosissimum amicos suos relinqueret ex aliqua parte ieiunos. Dicit enim, parasti cibum illorum. Cibus ille non dentibus manditur, sed animae aviditate devoratur; de quo dictum est: Panem coeli dedit eis; panem angelorum manducavit homo [Psal. LXXVII, 25]. Sic totum ad communionem sacram convenienter refertur, quando et eius sanguinem bibimus, et de eius corpore saginamur. Et ne aliquid casualiter factum putares, sicut arbitratur irridenda gentilitas, subdidit, Quia ita est praeparatio tua. Sic enim omnia contigerunt quemadmodum sunt ab ipso disposita, sicut ipse in Evangelio dicit: Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non cadet super terram sine voluntate Patris vestri [Luc. XII, 6]?
18 (Vers. 13.) Rivos eius inebria, multiplica generationes eius: in stillicidiis eius laetabitur cum exorietur. Rivos etiam hic dicit apostolos, vel alios fideles, qui de illo Dei semper repleto flumine biberunt. Sed ne potum ipsorum crederes esse tenuissimum, dicit rivos ipsos inebriandos, ut ad tantam satietatem perveniant, quanta et ipsis abunde sufficiat, et aliis profutura concedat. Redit igitur ad singularem numerum, quem ecclesiasticae unitati diximus convenire. Dicit enim, multiplica generationes eius, illius scilicet rivi qui de flumine sancto profluit, ut per generationes succedentes praedicatio beata non deficiat, sed multiplicetur, unde catholica semper crescat Ecclesia; ut qui modo imbuuntur sacro dogmate, post alios docere videantur; quod quotidie fieri evidenter agnoscimus. Dictum est de rivis, qui pertinent ad provectos [ed., perfectos]: nunc dicit de stillicidiis, quae ad inchoantes respiciunt Christianos, quando angustata primordia latissima non potest introire doctrina; de quibus dicit Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III, 1, 2]. Stillicidia enim sunt guttae quae de tectis cadunt, non pondere, sed assiduitate penetrantia, quae quantum distent a rivis etiam visualis nobis ratio patefacit. Ergo in primordiis suis laetabitur omnis fidelis, cum exorietur ex aqua et Spiritu sancto, quando vere renascimur, et gloriae Domini ipsius dignatione praeparamur. Est enim nobis tunc magna laetitia, quando antiqui hominis vetustate deposita, in novae regenerationis gaudia commutamur. Sed licet haec Dei munera alio modo in auctoritate posita videantur, conversa tamen provectus nostri ordinem videntur monstrare certissimum. Primo enim ariditas fidei quibusdam stillicidiis animatur; post rivis affluentibus irrigamur: deinde, sicut dicit versus superior, ad fluminis illius plenitudinem, iuvante Domino, pervenimus. Sic per haec tria divini muneris ordo declaratur.
19 (Vers. 14.) Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Corona anni totus hic mundus convenienter advertitur, per quem catholica dilatatur Ecclesia. Benedicit enim Dominus quos vere fecerit Christianos flumine, rivo, stillicidio, quae iam superius dixit. Deinde vide quid sequitur: Et campi tui replebuntur ubertate. Campos dicit fideles homines atque iustos, qui aequalitati camporum aequissimo pectore comparantur. Tales enim ubertate replentur, quia fructum tricenarium, et sexagenarium, vel centenarium, Domino largiente, praestabunt.
20 (Vers. 15.) Pinguescent fines deserti, et exsultatione colles accingentur. Fines deserti populi gentium sunt, ad quos nullus propheta fuerat destinatus; sed toti in Iudaea natione prophetabant. Isti ergo fines deserti, pingues magno munere Divinitatis effecti sunt, quando ad eos apostolorum praedicatio sancta pervenit, et gratia Domini per fidem decori facti sunt, quos pridem incredulitatis macies horrenda turpabat. Prima denique satio per prophetas in Iudaea natione provenit; secunda in gentibus per apostolos longe lateque diffusa est. Sed plus de istis finibus deserti frumentum virtus Domini conquisivit, quam de illis terris quae cultae videbantur, apparuit; sicut propheta dicit: Laetare, sterilis quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Colles vero copiosos martyres debemus accipere, quia ipsi sunt post apostolos celsiores. Hoc enim significat, exsultatione accingentur, quia, praestante Domino, perveniunt ad aeternum gaudium per tolerantiam passionum.
21 Vers. 16. Induti sunt arietes ovium, et convalles abundabunt frumento: etenim clamabunt et hymnum dicent. Induli sunt, illam vestem nuptialem significat qua arietes ovium, id est apostoli et sancti reliqui vestientur, qui doctrinae bonae [ms. G., bono] duces exstiterunt populo Christiano. Sequitur, et convalles abundabunt frumento. Convalles populos significant humiles, quia nihil his humilius, quae in quadam terrae concavitate descendunt. Isti ergo humiles abundabunt frumento, sicut ille publicanus qui nec oculos audebat ad coelum erigere, nec aliqua meritorum praesumptione confidere. Abundavit frumento, quia humilis convallis fuit: erectus est quia, praestante Domino, se ipse deiecit; et ideo fortior factus est, quia vires suas invalidas esse confessus est. Adiecit, clamabunt et hymnum dicent. Finalis ista conclusio ostendit nobis allusiones illas quas superius dixit, mystica similitudine suscipiendas. Neque enim fines deserti clamabunt, nec convalles, nec arietes ovium, nec caetera quae dixit anterius; sed clamabunt illi et hymnum dicent, ad quos res istae comprobabili similitudine referuntur. Dixit enim prius clamabunt, et ne clamorem ipsum crederes esse confusum, addidit, et hymnum dicent, id est laudem, quae rationabilibus creaturis noscitur convenire suaviter.
22 Conclusio psalmi.
23 Intelligamus populum illum beatum qui venit ad Dominum Christum, quali suavitate laetatus est; et sciamus inaestimabile esse beneficium, quod tanta legitur exsultatione celebratum. Hymnum quoque eius quem primo versu psalmi promiserat, quanta gratia diversitatis ornavit! laudem incarnationis eius mirabili brevitate describens, et quid mundo praestiterit, fidelis institutor edocuit. Ad postremum in resurrectione ventura universos sanctos eius hymnidica in eo dicit exsultatione gaudere. Sic et praesentia mirabili brevitate narravit, et ad spem maximam concitandam futura nobis praemia compromisit. Tribue, Rex coelestis, ut et nos erepti ab ariditate peccati, flumine misericordiae tuae copiosius irrigati, pinguescere mereamur, ut hymnum cum sanctis tuis tibi iugiter decantare possimus.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXIII <<<     >>> in Psalmum LXV
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . . > 145 > 22 > bmv294.16 > 144 > 10 > 1 > 15 > 64